CURRUS Olympici

CURRUS Olympici
CURRUS Olympici
quadriiuges fuêre: et quidem etsi in omnibus ludis omnis generis spectacula edebantur, tamen ludorum Olympicorum quadrigae fuêre propriae. Olympiae inquam, quod ibi tantum ludos actos esse, non Elide, firmat Strabo, l. 8. contra id, quod disertim ab Hygino traditum est, Elide, Peloponnesi urbe, certamina quadrigarum primum fuisse instituta. Meminit huiusmodi Curruum Virg. l. 3. Georgic. v. 18.
Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
Et Statius, l. 6. Thebaid. v. 368.
Haud procul Herculeam Nemeen clamore reductus
Aspicit, atque illic ingens certaminis instar
Quadriiugi ---- ----
Quem proin Quadrigarum surorem Tertullianus alicubi vocat. At quanto magis insaniit Nero, quem Suetonius memorat Olympiis aurigâsse curru decemiugi, c. 24. Dicebantur autem hi Currus propriô vocabulô Α῾μιλλητήρια, cum bellici πολεμιςτήρια appellarentur: eratque ingens quoque eorum celebritas. Cuiusinodi inprimis ille fuit, quem Argis Alcibiades emit, qua dere, inquit Plut. in eo, exstat oratio Isocrutis etc. Itaque cum equos legimus victores, quadrigarios accipimus, ἀγωνιςτὰς ἵπωους, quos Poetae vocant ἀεθλοφόρους, certamini destinatos, ac tandem praemiis donatos. Apud Strabonem, l. 8.
Τῷ Νηλεῖ χρεῖος μέγ᾿ ὁφείλετ᾿ εν Η῎λιδι δίῃ
Τεςςμρες ἀεθλοφόροι ἵπποι ----
Neleo multum debetis in Elide dia
Certantes quatuor pulli --- --
Sed hac de re passim hîc, vide inprimis supra ubi de more ad Currum iungendi equos, et plura apud Car. Paschal. Coronar. l. 6. c. 15. et Salmas. ad Solin.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • QUADRIGA — Minervae quartae, quae Iove nata et Coriphe, Oceani secundum Ciceronem, inventum, non quod quatuor rotis primitus constaret, sed quod quaternis equis traheretur, dicta est: ut ex Lucretio contendit Licetus de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 22. Hyginus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EQUUS — I. EQUUS cum robore, rum celeritate, commendatur, unde adeo multiplex eius in vita usus. Celeritatis inprimis magnum argumentum est, quod intra 24. horas, secundum Arabes, iter expediunt centenorum millium, ut est apud Ludov. Romanum Navigat. l.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”